1 Corinthians: 15

Notum autem vobis facio fratres evangelium quod praedicavi vobis quod et accepistis in quo et statis. Per quod et salvamini qua ratione praedicaverim vobis si tenetis nisi si frustra credidistis. Tradidi enim vobis in primis quod et accepi quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas. Et quia sepultus est et quia resurrexit tertia die secundum scripturas. Et quia visus est Cephae et post haec undecim. Deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul ex quibus multi manent usque adhuc quidam autem dormierunt. Deinde visus est Iacobo deinde apostolis omnibus. Novissime autem omnium tamquam abortivo visus est et mihi. Ego enim sum minimus apostolorum qui non sum dignus vocari apostolus quoniam persecutus sum ecclesiam Dei. Gratia autem Dei sum id quod sum et gratia eius in me vacua non fuit sed abundantius illis omnibus laboravi non ego autem sed gratia Dei mecum. Sive enim ego sive illi sic praedicamus et sic credidistis. Si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est. Si autem resurrectio mortuorum non est neque Christus resurrexit. Si autem Christus non resurrexit inanis est ergo praedicatio nostra inanis est et fides vestra. Invenimur autem et falsi testes Dei quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum quem non suscitavit si mortui non resurgunt. Nam si mortui non resurgunt neque Christus resurrexit. Quod si Christus non resurrexit vana est fides vestra adhuc enim estis in peccatis vestris. Ergo et qui dormierunt in Christo perierunt. Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus miserabiliores sumus omnibus hominibus. Nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium. Quoniam enim per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum. Et sicut in Adam omnes moriuntur ita et in Christo omnes vivificabuntur. Unusquisque autem in suo ordine primitiae Christus deinde hii qui sunt Christi in adventu eius. Deinde finis cum tradiderit regnum Deo et Patri cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem. Oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius. Novissima autem inimica destruetur mors omnia enim subiecit sub pedibus eius cum autem dicat. Omnia subiecta sunt sine dubio praeter eum qui subiecit ei omnia. Cum autem subiecta fuerint illi omnia tunc ipse Filius subiectus erit illi qui sibi subiecit omnia ut sit Deus omnia in omnibus. Alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis si omnino mortui non resurgunt ut quid et baptizantur pro illis. Ut quid et nos periclitamur omni hora. Cotidie morior per vestram gloriam fratres quam habeo in Christo Iesu Domino nostro. Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi quid mihi prodest si mortui non resurgunt manducemus et bibamus cras enim moriemur. Nolite seduci corrumpunt mores bonos conloquia mala. Evigilate iuste et nolite peccare ignorantiam enim Dei quidam habent ad reverentiam vobis loquor. Sed dicet aliquis quomodo resurgunt mortui quali autem corpore veniunt. Insipiens tu quod seminas non vivificatur nisi prius moriatur. Et quod seminas non corpus quod futurum est seminas sed nudum granum ut puta tritici aut alicuius ceterorum. Deus autem dat illi corpus sicut voluit et unicuique seminum proprium corpus. Non omnis caro eadem caro sed alia hominum alia pecorum alia caro volucrum alia autem piscium. Et corpora caelestia et corpora terrestria sed alia quidem caelestium gloria alia autem terrestrium. Alia claritas solis alia claritas lunae et alia claritas stellarum stella enim ab stella differt in claritate. Sic et resurrectio mortuorum seminatur in corruptione surgit in incorruptione. Seminatur in ignobilitate surgit in gloria seminatur in infirmitate surgit in virtute. Seminatur corpus animale surgit corpus spiritale si est corpus animale est et spiritale sic et scriptum est. Factus est primus homo Adam in animam viventem novissimus Adam in spiritum vivificantem. Sed non prius quod spiritale est sed quod animale est deinde quod spiritale. Primus homo de terra terrenus secundus homo de caelo caelestis. Qualis terrenus tales et terreni et qualis caelestis tales et caelestes. Igitur sicut portavimus imaginem terreni portemus et imaginem caelestis. Hoc autem dico fratres quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt neque corruptio incorruptelam possidebit. Ecce mysterium vobis dico omnes quidem resurgemus sed non omnes inmutabimur. In momento in ictu oculi in novissima tuba canet enim et mortui resurgent incorrupti et nos inmutabimur. Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam et mortale hoc induere inmortalitatem. Cum autem mortale hoc induerit inmortalitatem tunc fiet sermo qui scriptus est absorta est mors in victoria. Ubi est mors victoria tua ubi est mors stimulus tuus. Stimulus autem mortis peccatum est virtus vero peccati lex. Deo autem gratias qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum. Itaque fratres mei dilecti stabiles estote et inmobiles abundantes in opere Domini semper scientes quod labor vester non est inanis in Domino.

tdjs.dev