Hebrews: 13

Caritas fraternitatis maneat. Hospitalitatem nolite oblivisci per hanc enim latuerunt quidam angelis hospitio receptis. Mementote vinctorum tamquam simul vincti et laborantium tamquam et ipsi in corpore morantes. Honorabile conubium in omnibus et torus inmaculatus fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus. Sint mores sine avaritia contenti praesentibus ipse enim dixit non te deseram neque derelinquam. Ita ut confidenter dicamus Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homo. Mementote praepositorum vestrorum qui vobis locuti sunt verbum Dei quorum intuentes exitum conversationis imitamini fidem. Iesus Christus heri et hodie ipse et in saecula. Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci optimum enim est gratia stabiliri cor non escis quae non profuerunt ambulantibus in eis. Habemus altare de quo edere non habent potestatem qui tabernaculo deserviunt. Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in sancta per pontificem horum corpora cremantur extra castra. Propter quod et Iesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum extra portam passus est. Exeamus igitur ad eum extra castra inproperium eius portantes. Non enim habemus hic manentem civitatem sed futuram inquirimus. Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo id est fructum labiorum confitentium nomini eius. Beneficientiae autem et communionis nolite oblivisci talibus enim hostiis promeretur Deus. Oboedite praepositis vestris et subiacete eis ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri ut cum gaudio hoc faciant et non gementes hoc enim non expedit vobis. Orate pro nobis confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari. Amplius autem deprecor vos hoc facere ut quo celerius restituar vobis. Deus autem pacis qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti aeterni Dominum nostrum Iesum. Aptet vos in omni bono ut faciatis voluntatem eius faciens in vobis quod placeat coram se per Iesum Christum cui gloria in saecula saeculorum amen. Rogo autem vos fratres sufferatis verbum solacii etenim perpaucis scripsi vobis. Cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum cum quo si celerius venerit videbo vos. Salutate omnes praepositos vestros et omnes sanctos salutant vos de Italia. Gratia cum omnibus vobis amen.

tdjs.dev