Job: 39

Numquid nosti tempus partus hibicum in petris vel parturientes cervas observasti. Dinumerasti menses conceptus earum et scisti tempus partus earum. Incurvantur ad fetum et pariunt et rugitus emittunt. Separantur filii earum pergunt ad pastum egrediuntur et non revertuntur ad eas. Quis dimisit onagrum liberum et vincula eius quis solvit. Cui dedi in solitudine domum et tabernacula eius in terra salsuginis. Contemnit multitudinem civitatis clamorem exactoris non audit. Circumspicit montes pascuae suae et virentia quaeque perquirit. Numquid volet rinoceros servire tibi aut morabitur ad praesepe tuum. Numquid alligabis rinocerota ad arandum loro tuo aut confringet glebas vallium post te. Numquid fiduciam habebis in magna fortitudine eius et derelinques ei labores tuos. Numquid credes ei quoniam reddat sementem tibi et aream tuam congreget. Pinna strutionum similis est pinnis herodii et accipitris. Quando derelinquit in terra ova sua tu forsitan in pulvere calefacis ea. Obliviscitur quod pes conculcet ea aut bestiae agri conterant. Duratur ad filios suos quasi non sint sui frustra laboravit nullo timore cogente. Privavit enim eam Deus sapientia nec dedit illi intellegentiam. Cum tempus fuerit in altum alas erigit deridet equitem et ascensorem eius. Numquid praebebis equo fortitudinem aut circumdabis collo eius hinnitum. Numquid suscitabis eum quasi lucustas gloria narium eius terror. Terram ungula fodit exultat audacter in occursum pergit armatis. Contemnit pavorem nec cedit gladio. Super ipsum sonabit faretra vibrabit hasta et clypeus. Fervens et fremens sorbet terram nec reputat tubae sonare clangorem. Ubi audierit bucinam dicet va procul odoratur bellum exhortationem ducum et ululatum exercitus. Numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter expandens alas suas ad austrum. Aut ad praeceptum tuum elevabitur aquila et in arduis ponet nidum suum. In petris manet et in praeruptis silicibus commoratur atque inaccessis rupibus. Inde contemplatur escam et de longe oculi eius prospiciunt. Pulli eius lambent sanguinem et ubicumque cadaver fuerit statim adest. Et adiecit Dominus et locutus est ad Iob. Numquid qui contendit cum Deo tam facile conquiescit utique qui arguit Deum debet respondere ei. Respondens autem Iob Domino dixit. Qui leviter locutus sum respondere quid possum manum meam ponam super os meum. Unum locutus sum quod utinam non dixissem et alterum quibus ultra non addam.

tdjs.dev