Lamentations: 5

Recordare Domine quid acciderit nobis intuere et respice obprobrium nostrum. Hereditas nostra versa est ad alienos domus nostrae ad extraneos. Pupilli facti sumus absque patre matres nostrae quasi viduae. Aquam nostram pecunia bibimus ligna nostra pretio conparavimus. Cervicibus minabamur lassis non dabatur requies. Aegypto dedimus manum et Assyriis ut saturaremur pane. Patres nostri peccaverunt et non sunt et nos iniquitates eorum portavimus. Servi dominati sunt nostri non fuit qui redimeret de manu eorum. In animabus nostris adferebamus panem nobis a facie gladii in deserto. Pellis nostra quasi clibanus exusta est a facie tempestatum famis. Mulieres in Sion humiliaverunt virgines in civitatibus Iuda. Principes manu suspensi sunt facies senum non erubuerunt. Adulescentibus inpudice abusi sunt et pueri in ligno corruerunt. Senes de portis defecerunt iuvenes de choro psallentium. Defecit gaudium cordis nostri versus est in luctu chorus noster. Cecidit corona capitis nostri vae nobis quia peccavimus. Propterea maestum factum est cor nostrum ideo contenebrati sunt oculi nostri. Propter montem Sion quia disperiit vulpes ambulaverunt in eo. Tu autem Domine in aeternum permanebis solium tuum in generatione et generatione. Quare in perpetuum oblivisceris nostri derelinques nos in longitudinem dierum. Converte nos Domine ad te et convertemur innova dies nostros sicut a principio. Sed proiciens reppulisti nos iratus es contra nos vehementer.

tdjs.dev