In illo tempore audiit Herodes tetrarcha famam Iesu. Et ait pueris suis hic est Iohannes Baptista ipse surrexit a mortuis et ideo virtutes inoperantur in eo. Herodes enim tenuit Iohannem et alligavit eum et posuit in carcere propter Herodiadem uxorem fratris sui. Dicebat enim illi Iohannes non licet tibi habere eam. Et volens illum occidere timuit populum quia sicut prophetam eum habebant. Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio et placuit Herodi. Unde cum iuramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo. At illa praemonita a matre sua da mihi inquit hic in disco caput Iohannis Baptistae. Et contristatus est rex propter iuramentum autem et eos qui pariter recumbebant iussit dari. Misitque et decollavit Iohannem in carcere. Et adlatum est caput eius in disco et datum est puellae et tulit matri suae. Et accedentes discipuli eius tulerunt corpus et sepelierunt illud et venientes nuntiaverunt Iesu. Quod cum audisset Iesus secessit inde in navicula in locum desertum seorsum et cum audissent turbae secutae sunt eum pedestres de civitatibus. Et exiens vidit turbam multam et misertus est eius et curavit languidos eorum. Vespere autem facto accesserunt ad eum discipuli eius dicentes desertus est locus et hora iam praeteriit dimitte turbas ut euntes in castella emant sibi escas. Iesus autem dixit eis non habent necesse ire date illis vos manducare. Responderunt ei non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces. Qui ait eis adferte illos mihi huc. Et cum iussisset turbam discumbere supra faenum acceptis quinque panibus et duobus piscibus aspiciens in caelum benedixit et fregit et dedit discipulis panes discipuli autem turbis. Et manducaverunt omnes et saturati sunt et tulerunt reliquias duodecim cofinos fragmentorum plenos. Manducantium autem fuit numerus quinque milia virorum exceptis mulieribus et parvulis. Et statim iussit discipulos ascendere in navicula et praecedere eum trans fretum donec dimitteret turbas. Et dimissa turba ascendit in montem solus orare vespere autem facto solus erat ibi. Navicula autem in medio mari iactabatur fluctibus erat enim contrarius ventus. Quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare. Et videntes eum supra mare ambulantem turbati sunt dicentes quia fantasma est et prae timore clamaverunt. Statimque Iesus locutus est eis dicens habete fiduciam ego sum nolite timere. Respondens autem Petrus dixit Domine si tu es iube me venire ad te super aquas. At ipse ait veni et descendens Petrus de navicula ambulabat super aquam ut veniret ad Iesum. Videns vero ventum validum timuit et cum coepisset mergi clamavit dicens Domine salvum me fac. Et continuo Iesus extendens manum adprehendit eum et ait illi modicae fidei quare dubitasti. Et cum ascendissent in naviculam cessavit ventus. Qui autem in navicula erant venerunt et adoraverunt eum dicentes vere Filius Dei es. Et cum transfretassent venerunt in terram Gennesar. Et cum cognovissent eum viri loci illius miserunt in universam regionem illam et obtulerunt ei omnes male habentes. Et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent et quicumque tetigerunt salvi facti sunt.