Psalms: 113

Alleluia in exitu Israhel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro. Facta est Iudaea sanctificatio eius Israhel potestas eius. Mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum. Montes exultaverunt ut arietes colles sicut agni ovium. Quid est tibi mare quod fugisti et tu Iordanis quia conversus es retrorsum. Montes exultastis sicut arietes et colles sicut agni ovium. A facie Domini mota est terra a facie Dei Iacob. Qui convertit petram in stagna aquarum et rupem in fontes aquarum. Non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam. Super misericordia tua et veritate tua nequando dicant gentes ubi est Deus eorum. Deus autem noster in caelo omnia quaecumque voluit fecit. Simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum. Os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt. Aures habent et non audient nares habent et non odorabuntur. Manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt non clamabunt in gutture suo. Similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis. Domus Israhel speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est. Domus Aaron speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est. Qui timent Dominum speraverunt in Domino adiutor eorum et protector eorum est. Dominus memor fuit nostri et benedixit nobis benedixit domui Israhel benedixit domui Aaron. Benedixit omnibus qui timent Dominum pusillis cum maioribus. Adiciat Dominus super vos super vos et super filios vestros. Benedicti vos Domino qui fecit caelum et terram. Caelum caeli Domino terram autem dedit filiis hominum. Non mortui laudabunt te Domine neque omnes qui descendunt in infernum. Sed nos qui vivimus benedicimus Domino ex hoc nunc et usque in saeculum.

tdjs.dev