Qui timet Deum faciet illud et qui continens est iustitiae adprehendet illam. Et obviabit illi quasi mater honorificata et quasi mulier a virginitate suscipiet illum. Cibabit illum panem vitae et intellectus et aqua sapientiae salutaris potabit illum et firmabitur in illo et non flectetur. Et continebit illum et non confundetur et inaltabit illum apud proximos suos. Et in medio ecclesiae aperiet os illius adimplebit illum spiritu sapientiae et intellectus et stolam gloriae vestiet illum. Iucunditatem et exultationem thesaurizabit super illum et nomine aeterno hereditabit illum. Homines stulti non adprehendent illam et homines sensati obviabunt illi homines stulti non videbunt illam longe enim abest a superbia et dolo. Viri mendaces non erunt illius memores et viri veraces inveniuntur in illa et successum habebunt usque ad inspectionem Dei. Non est speciosa laus in ore peccatoris. Quoniam a Deo profecta est sapientia sapientiae enim Dei adstabit laus et in ore fideli abundabit et Dominator dabit eam illi. Non dixeris per Deum abest quae odit enim ne feceris. Non dicas ille me inplanavit non enim necessarii sunt illi homines impii. Omne execramentum erroris odit Deus et non erit amabile timentibus illum. Deus ab initio constituit hominem et reliquit illum in manu consilii sui. Adiecit mandata et praecepta sua. Si volueris mandata conservabunt te et in perpetuum fidem placitam facere. Adposuit tibi aquam et ignem ad quod voles porrige manum tuam. Ante hominem vita et mors bonum et malum quod placuerit ei dabitur illi. Quoniam multa sapientia Dei et fortis in potentia videns omnes sine intermissione. Oculi Dei ad timentes eum et ipse agnoscit omnem operam hominis. Nemini mandavit impie agere et nemini dedit spatium peccandi. Non enim concupiscit multitudinem filiorum infidelium et inutilium.