Sirach: 17

Deus creavit de terra hominem et secundum imaginem suam fecit illum. Et iterum convertit illum in ipsam et secundum se vestivit illum virtutem. Numerum dierum et tempus dedit illi et dedit illi potestatem eorum quae sunt super terram. Posuit timorem illius super omnem carnem et dominatus est bestiarum et volatilium. Creavit ex ipso adiutorium similem ipsi consilium et linguam et oculos aures et cor dedit illis excogitandi et disciplinam intellectus replevit illos. Creavit illis scientiam spiritus sensum implevit cor illorum et mala et bona ostendit illis. Posuit oculum ipsorum super corda illorum ostendere illis magnalia operum suorum. Et nomen sanctificationis conlaudent et gloriari in mirabilibus illius et magnalia enarrent operum eius. Addidit illis disciplinam et legem vitae hereditavit illos. Testamentum aeternum constituit cum illis et iudicia sua ostendit illis. Et magnalia honoris eius vidit oculus illorum et honorem vocis audierunt aures illorum et dixit illis adtendite ab omni iniquo. Et mandavit illis unicuique de proximo. Viae illorum coram ipso sunt semper non sunt absconsae ab oculis ipsius. In unamquamque gentem praeposuit rectorem. Et pars Dei Israhel facta est manifesta. Omnia opera illorum velut sol in conspectu Dei et oculi eius sine intermissione inspicientes in viis eorum. Non sunt absconsa testamenta per iniquitatem eorum et omnes iniquitates eorum in conspectu Dei. Elemosyna viri quasi sacculum cum ipso et gratiam hominis quasi pupillam conservabit. Et postea resurget et retribuet illis retributionem unicuique in caput illorum et convertet in interiores partes terrae. Paenitentibus autem dedit viam iustitiae et conrogavit deficientes sustinere et destinavit illis sortem veritatis. Convertere ad Deum et relinque peccata tua. Precare ante faciem et minue offendiculum. Refer te ad Dominum et avertere ab iniustitia et nimis odito execrationem. Et cognosce iustitias et iudicia Dei et sta in sorte propositionis et orationis altissimi Dei. In partes vade saeculi sancti cum vivis et dantibus confessionem. Non demoreris in errore impiorum a mortuo quasi nihil perit. Confiteberis vivens vivus et sanus confiteberis et laudabis Deum et gloriaberis in miserationibus illius. Quam magna misericordia Dei et propitiatio illius convertentibus ad se. Nec enim omnia possunt esse in hominibus quoniam non est inmortalis filius hominis et in vanitate malitiae placuerunt. Quid lucidius sole et hic deficiet aut quid nequius excogitabit caro et sanguis et hoc arguitur. Virtutem altitudinis caeli ipse conspicit et omnes homines terra et cinis.

tdjs.dev