De fenore qui facit misericordiam fenerat proximum et qui praevalet manu mandata servat. Fenera proximum tibi in tempore necessitatis illius et iterum redde proximo in tempore suo. Confirma verbum et fideliter age cum illo et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est. Multi quasi inventionem aestimaverunt fenus et praestiterunt molestiam his qui se adiuvaverunt. Donec accipiant osculantur manum dantis et in promissionibus humiliant vocem suam. Et in tempore redditionis postulabit tempus et loquetur verba acediae et murmurationum et tempus causabitur. Si autem potuerit reddere aversatus solide vix reddet dimidium et conputabit illud quasi inventionem. Sin autem fraudavit illum pecunia sua et possidebit illum inimicum gratis. Et convicia et maledicta reddet illi et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam. Multi non causa nequitiae non feneraverunt sed fraudari gratis timuerunt. Verumtamen super humilem animo fortior esto et pro elemosyna non trahas illum. Propter mandatum adsume pauperem et propter inopiam eius ne dimittas illum vacuum. Perde pecuniam pro fratre et amico et non abscondas illam sub lapide in perditionem. Pone thesaurum tuum in praeceptis Altissimi et proderit tibi magis quam aurum. Conclude elemosynam in corde pauperis et haec pro te exorabit ab omni malo. Super scutum potentis et super lanceam adversus inimicum tuum pugnabit. Vir bonus fidem facit proximo suo et qui perdiderit confusionem derelinquet sibi. Gratiam fideiussoris ne obliviscaris dedit enim pro te animam suam. Repromissorem fugit peccator et inmundus. Bona repromissoris sibi adscribit peccator et ingratus sensu derelinquet liberantem se. Vir repromittit de proximo suo et cum perdiderit reverentiam relinquetur ab eo. Repromissio nequissima multos perdidit dirigentes et commovit illos quasi fluctus maris. Viros potentes gyrans migrare fecit et vagati sunt in gentibus alienis. Peccator transgrediens mandata Domini incidet in promissionem nequa et qui conatur multa agere incidet in iudicium. Recupera proximum secundum virtutem tuam et adtende tibi ne incidas. Initium vitae aqua et panis et vestimentum et domus protegens turpitudinem. Melior victus pauperis sub tegimen asserum quam epulae splendidae in peregre sine domicilio. Super minimum et magnum placeat tibi et inproperium peregrinationis non audies. Vita nequa hospitandi de domo in domum et ubi hospitabitur non fiducialiter aget nec aperiet os. Hospitabit et pascet et potabit ingratos et ad haec amara audiet. Transi hospes et orna mensam et quae in manu habes ciba ceteros. Exi a facie honoris amicorum meorum necessitudine domus meae hospitio mihi factus est frater. Gravia haec homini habenti sensum correptio domus et inproperium feneratoris.