Sirach: 3

Filii sapientiae ecclesia iustorum et natio illorum obaudientia et dilectio. Iudicium patris audite filii dilecti et sic facite ut salvi sitis. Deus enim honoravit patrem in filiis et iudicium matris exquirens in filios. Qui diligit Deum exorabit pro peccatis et continebit se ab illis in oratione dierum exaudietur. Et sicut qui thesaurizat ita et qui honorificat matrem suam. Qui honorat patrem iucundabitur in filiis. Qui honorat patrem suum vita vivet longiore et qui obaudit patrem refrigerabit matri. Qui timet Deum honorat parentes et quasi dominis serviet in his qui se generaverunt. In opere et sermone et omni patientia honora patrem tuum. Ut superveniat tibi benedictio a Deo et benedictio illius in novissimo manet. Benedictio patris firmat domos filiorum maledictio autem matris eradicat fundamenta. Ne glorieris in contumelia patris tui non est enim tibi gloria sed confusio. Gloria enim hominis ex honore patris sui et dedecus filiis pater sine honore. Fili suscipe senectam patris tui et ne contristes eum in vita illius. Et si defecerit sensu veniam da et ne spernas eum in tua virtute elemosyna enim patris non erit in oblivione. Nam pro peccato matris restituetur tibi bonum. Et iniustitia aedificabitur tibi in die tribulationis commemorabitur tui sicut in sereno glacies solventur tua peccata. Quam malae famae est qui relinquit patrem et est maledictus a Deo qui exasperat matrem. Fili in mansuetudine opera tua perfice et super hominum gloriam diligeris. Quanto magnus es humilia te in omnibus et coram Deo invenies gratiam. Quoniam magna potentia Dei solius et ab humilibus honoratur. Altiora te ne scrutaveris et fortiora te ne exquisieris sed quae praecepit tibi Deus illa cogita semper et in pluribus operibus eius ne fueris curiosus. Non est enim tibi necessarium ea quae abscondita sunt videre oculis tuis. In supervacuis rebus noli scrutari multipliciter et in pluribus operibus eius non eris curiosus. Plurima enim super sensum hominis ostensa sunt tibi. Multos enim inplanavit suspicio illorum et in vanitate detinuit sensus illorum. Cor durum male habebit in novissimo et qui amat periculum in illo peribit. Cor ingrediens duas vias non habebit successus et pravicordius in illis scandalizabitur. Cor nequam gravabitur doloribus et peccator adiciet ad peccandum. Synagogae superborum non est sanitas frutex enim peccati eradicabitur in illis et non intellegetur. Cor sapiens intellegitur in sapientia et auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam. Sapiens cor et intellegibile abstinebit se a peccatis et in operibus iustitiae successus habebit. Ignem ardentem extinguit aqua et elemosyna resistit peccatis. Et Deus conspector qui reddit gratiam meminit in posterum et in tempore casus tui invenies firmamentum.

tdjs.dev