Vana spes et mendacium insensato viro et somnia extollunt inprudentes. Quasi qui adprehendit umbram et persequitur ventum sic et qui adtendit ad visa mendacia. Hoc secundum hoc visio somniorum ante faciem hominis similitudo hominis. Ab inmundo quid mundabitur et a mendace quid verum dicetur. Divinatio erroris et auguria mendacia et somnia malefacientium vanitas est. Et sicut parturientis cor tuum fantasiam patitur nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio ne dederis in illis cor tuum. Multos enim errare fecerunt somnia et exciderunt sperantes in illis. Sine mendacio consummabitur verbum et sapientia in ore fidelis conplanabitur. Qui non temptatus est quid scit vir in multis expertus cogitavit multa et qui multa didicit enarrabit intellectum. Qui non est expertus pauca recognoscit qui autem in multis factus est multiplicabit malitiam. Multa vidi errando et plurimas verborum consuetudines. Aliquotiens usque ad mortem periclitatus sum horum causa et liberatus sum gratia Dei. Spiritus timentium Deum quaeretur et in respectu illius benedicentur. Spes enim illorum in salvantem illos et oculi Dei in diligentes se. Qui timet Dominum nihil trepidabit et non pavebit quoniam ipse est spes eius. Timentis Dominum beata est anima eius. Ad quem respicit et quis est fortitudo eius. Oculi Domini super timentes eum protector potentiae firmamentum virtutis tegimen ardoris et umbraculum meridiani. Et precatio offensionis et adiutorium casus exaltans animam et inluminans oculos dans sanitatem vitam et benedictionem. Immolans ex iniquo oblatio est maculata et non sunt beneplacitae subsannationes iniustorum. Dominus solus sustinentibus se in via veritatis et iustitiae. Dona iniquorum non probat Altissimus in oblationibus iniquorum nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis. Qui offert sacrificium ex substantia pauperum quasi qui victimat filium in conspectu patris sui. Panis egentium vita pauperis est qui defraudat illum homo sanguinis. Qui aufert in sudore panem quasi qui occidit proximum suum. Qui effundit sanguinem et qui fraudem facit mercedem mercennario. Unus aedificans et unus destruens quid prodest illis nisi labor. Unus orans et unus maledicens cuius vocem exaudiet Deus. Qui baptizatur a mortuo et iterum tangit illum quid proficit lavatione illius. Sic homo qui ieiunat in peccatis suis et iterum eadem faciens quid proficit humiliando se orationem illius quis exaudiet.