Sirach: 36

Miserere nostri Deus omnium et respice nos et ostende nobis lucem miserationum tuarum. Et inmitte timorem tuum super gentes quae non exquisierunt te et cognoscant quia non est Deus nisi tu ut enarrent magnalia tua. Adleva manum tuam super gentes alienas ut videant potentiam tuam. Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis sic in conspectu nostro magnificaberis in illis. Ut cognoscant te sicut et nos agnovimus quoniam non est Deus praeter te Domine. Innova signa et inmuta mirabilia. Glorifica manum et brachium dextrum. Excita furorem et effunde iram. Extolle adversarium et adflige inimicum. Festina tempus et memento finis ut enarrent mirabilia tua. In ira flammae devoretur qui salvatur et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem. Contere caput principum inimicorum dicentium non est alius praeter nos. Congrega omnes tribus Iacob et cognoscant quia non est Deus nisi tu ut enarrent magnalia tua et hereditabis eos sicut ab initio. Miserere plebi tuae super quam invocatum est nomen tuum et Israhel quem coaequasti primogenito tuo. Miserere civitati sanctificationis tuae Hierusalem civitati requiei tuae. Reple Sion inenarrabilibus verbis tuis et gloria tua populum tuum. Da testimonium quia ab initio creaturae tuae sunt et suscita precationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetae priores. Da mercedem sustinentibus te ut prophetae tui fideles inveniantur et exaudi orationes servorum tuorum. Secundum benedictionem Aaron de populo tuo et dirige nos in via iustitiae et sciant omnes qui inhabitant terram quia tu es Deus conspector saeculorum. Omnem escam manducabit venter et est cibus cibo melior. Fauces contingit cibum ferae et cor sensatum verba mendacia. Cor pravum dabit tristitiam et homo peritus resistet illi. Omnem masculum excipiet mulier et est filia melior filiae. Species mulieris exhilarat faciem viri sui et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium. Si est lingua curationis et mitigationis misericordiae non est vir illius contra filios hominum. Qui possidet mulierem inchoat possessionem adiutorium contra illum est et columna ut requies. Ubi non est sepis diripietur possessio et ubi non est mulier gemescit egens. Cui credit qui non habet nidum et deflectens ubicumque obscuraverit quasi succinctus latro exiliens de civitate in civitatem.

tdjs.dev