Sirach: 38

Honora medicum propter necessitatem etenim illum creavit Altissimus. A Deo est omnis medella et a rege accipiet dationem. Disciplina medici exaltabit caput illius et in conspectu magnatorum conlaudabitur. Altissimus creavit de terra medicinam et vir prudens non abhorrebit illi. Nonne a ligno indulcata est amara aqua. Ad agnitionem hominum virtutis illorum et dedit homini scientiam Altissimus honorari in mirabilibus suis. In his curans mitigavit dolorem et unguentarius facit pigmentum suavitatis et unctiones conficiet suavitatis et non consummabuntur opera eius. Pax enim Dei super faciem terrae. Fili in tua infirmitate non despicias sed ora ad Dominum et ipse curabit te. Averte a delicto et dirige manus et ab omni delicto munda cor tuum. Da suavitatem et memoriam similaginis et inpingua oblationem et da locum medico. Etenim illum Dominus creavit et non discedat a te quoniam opera eius sunt necessaria. Est enim tempus quando in manus eorum incurras. Ipsi vero Dominum deprecabuntur ut dirigat requiem eorum et sanitatem propter conversationem illorum. Qui delinquit in conspectu eius qui fecit eum incidat in manus medici. Fili in mortuum produc lacrimas et quasi dira passus incipe plorare et secundum iudicium contine corpus illius et non despicias sepulturam illius. Propter delaturam amare fer luctum illius uno die et consolare propter tristitiam. A tristitia enim festinat mors et cooperiet virtutem et tristitia cordis flectet cervicem. In abductione permanet tristitia et substantia inopis secundum cor eius. Non dederis in tristitia cor tuum sed repelle eam a te et memento novissimorum. Noli oblivisci neque enim est conversio et huic nihil proderis et te ipsum pessimabis. Memor esto iudicii mei sic enim erit et tuum mihi heri et tibi hodie. In requie mortui requiescere fac memoriam eius et consolare illum in exitu spiritus sui. Sapientiam scribe in tempore vacuitatis et qui minoratur actu sapientiam percipiet qua sapientia replebitur. Qui tenet aratrum et non gloriatur in iaculo stimulo boves agit et conversatur in operibus eorum et narratio eius in filiis taurorum. Cor suum dabit ad versandos sulcos et vigilia eius in sagina vaccarum. Sic omnis faber et architectus qui noctem tamquam diem transigit qui sculpit signacula sculptilia et adsiduitas eius variat picturam cor suum dabit in similitudinem picturae et vigilia sua perficit opus. Sic faber ferrarius sedens iuxta incudem et considerans opus ferri vapor ignis uret carnes eius et in calore fornacis concertatur. Vox mallei innovabit aurem eius et contra similitudinem vasi oculi eius. Cor suum dabit in consummationem operum et vigilia sua ornabit in consummatione. Sic figulus sedens ad opus suum convertens pedibus suis rotam qui in sollicitudine positus est semper propter opus suum et innumera est omnis operatio eius. In brachio suo formabit lutum et ante pedes suos curvabit virtutem suam. Cor suum dabit ut consummet linitionem et vigilia sua mundabit fornacem. Omnes hi in manibus suis speraverunt et unusquisque in arte sua sapiens est. Sine his omnibus non aedificatur civitas. Et non inhabitabunt nec inambulabunt et in ecclesiam non transilient. Super sellam iudicis non sedebunt et testamentum iudicii non intellegent neque palam facient disciplinam et iudicium et in parabolis non invenientur. Sed creaturam aevi confirmabunt et deprecatio illorum in operatione artis adcommodantes animam suam et conquirentes in lege Altissimi.

tdjs.dev