Sirach: 43

Altitudinis firmamentum pulchritudo est species caeli in visione gloriae. Sol in aspectu adnuntians in exitu vas admirabile opus Excelsi. In meridiano exuret terram in conspectu ardoris eius quis poterit sustinere fornacem custodiens in operibus ardoris. Tripliciter sol exurens montes radios igneos exsuflans et refulgens radiis suis obcaecat oculos. Magnus Dominus qui fecit illum et in sermonibus eius festinavit iter. Et luna in omnibus in tempore suo ostensio temporis et signum aevi. A luna signum diei festi luminare quod minuitur in consummatione. Mensis secundum nomen eius est crescens admirabiliter in consummatione. Vas castrorum in excelsis in firmamento caeli resplendens. Species caeli gloriosa stellarum mundum inluminans in excelsis Dominus. In verbis Sancti stabunt ad iudicium et non exardescent in vigiliis suis. Vide arcum et benedic qui fecit illum valde speciosus est in splendore suo. Gyravit caelum in circuitu gloriae suae manus Excelsi aperuerunt illum. Imperio suo adceleravit nivem et adcelerat coruscationes emittere iudicii sui. Propterea aperti sunt thesauri et evolaverunt nebulae sicut aves. In magnitudine sua posuit nubes et confracti sunt lapides grandinis. In conspectu eius commovebuntur montes et in voluntate eius adspirabit notus. Vox tonitrui eius exprobravit terram tempestas aquilonis et congregatio spiritus. Sicut avis deponens ad sedendum aspargit nivem et sicut lucusta demergens descensus eius. Pulchritudinem coloris eius admirabitur oculus et super imbrem eius expavescet cor. Gelum sicut salem effundet super terram et dum gelaverit fiet tamquam cacumina tribuli. Frigidus ventus aquilo flabit et gelabit cristallus ab aqua super omnem congregationem aquarum requiescet et sicut lorica induet se aquis. Devorabit montes et exuret desertum et extinguet viridem sicut ignem. Medicina omnium in festinationem nebulae ros obvians ab ardore venienti humilem efficiet eum. In sermone eius silebit ventus et plantavit illum Dominus Iesus. Qui navigat mare enarrat periculum eius et audientes auribus non admirabimur. Illic praeclara et mirabilia opera varia genera bestiarum et omnium pecorum et creatura beluarum. Propter ipsum confirmatus est itineris finis et in sermone eius conposita sunt omnia. Multa dicemus et deficiemus verbis consummatio autem sermonum ipse est in omnibus. Gloriantes ad quid valebimus ipse enim Omnipotens super omnia opera sua. Terribilis Dominus et magnus vehementer. Quantumcumque potueritis supervalebit adhuc et admirabilis magnificentia eius. Benedicentes Dominum exaltate illum quantum potestis maior est enim omni laude. Exaltantes eum replemini virtute ne laboretis non enim habebitis. Quis vidit eum et enarrabit et quis magnificabit eum sicut est ab initio. Multa abscondita sunt maiora horum pauca enim vidimus operum eius. Omnia autem Dominus fecit et pie agentibus dedit sapientiam.

tdjs.dev