Sirach: 50

Simon Onii filius sacerdos magnus qui in vita sua suffulsit domum et in diebus suis corroboravit. Templi etiam altitudo ab ipso fundata est duplex aedificatio excelsa parietis templi. In diebus ipsius remanaverunt putei aquarum et quasi mare adimpleti sunt supra modum. Qui curavit gentem suam et liberavit illam a pernicie. Qui praevaluit amplificare civitatem qui adeptus est gloriam in conversatione gentis et ingressum domus et atrii amplificatus est. Quasi stella matutina in medio nebulae et quasi luna plena in diebus suis lucet. Et quasi sol refulgens sic ille effulsit in templo Dei. Quasi arcus effulgens in nebulam gloriae et quasi flos rosarum in diebus veris quasi lilia quae sunt in transitu aquae et quasi tus redolens in diebus aestatis. Quasi ignis effulgens et tus ardens in igni. Quasi vas auri solidum ornatum omni lapide pretioso. Quasi oliva pullulans et gyrus in altitudinem se tollens in accipiendo ipsum stolam gloriae et vestiri eum consummatione virtutis. In ascensu altarii sancti gloriam dedit sanctitatis amictum. In accipiendo autem partes de manu sacerdotum et ipse stans iuxta aram circa illum corona fratrum quasi plantatio cedri in monte Libano. Sic circa illum steterunt quasi rami in palma et omnes filii Aaron in gloria sua. Oblatio autem Domini in manibus ipsorum coram omni synagoga Israhel et consummationem fungens in ara amplificare oblationem excelsi Regis. Porrexit manum suam in libatione et libavit de sanguine uvae. Et fudit in fundamenta altarii odorem divinum excelso Principi. Tunc exclamaverunt filii Aaron in tubis productilibus sonaverunt et auditam fecerunt magnam vocem in memoriam coram Deo. Tunc omnis populus simul properaverunt et ceciderunt in faciem super terram adorare Dominum suum et dare preces Deo omnipotenti excelso. Et amplificaverunt psallentes in vocibus suis et in magna domo auctus est sonus suavitate plenus. Et rogavit populus Dominum excelsum in prece usque dum perfectus est honor Domini et munus suum perfecerunt. Tunc descendens extulit manus suas in omnem congregationem filiorum Israhel dare gloriam Deo a labiis suis et in nomine ipsius gloriari. Et iteravit orationem suam volens ostendere virtutem Dei. Et nunc orate Dominum omnium qui magna fecit in omni terra qui auxit dies nostros a ventre matris nostrae et fecit nobiscum secundum suam misericordiam. Det nobis iucunditatem cordis et fieri pacem in diebus nostris in Israhel per dies sempiternos. Credere Israhel nobiscum esse misericordiam Dei ut sanet vos in diebus suis. Duas gentes odit anima mea tertia autem non est gens quam oderim. Qui sedent in monte Seir et Philisthim et stultus populus qui habitat in Sicimis. Doctrinam sapientiae et disciplinae scripsi in codice isto Iesus filius Sirach Hierosolymita qui renovavit sapientiam de corde suo. Beatus qui in istis versatur bonis qui ponit illa in corde suo sapiens erit semper. Si enim haec fecerit ad omnia valebit quia lux Dei vestigium eius est.

tdjs.dev