Titus: 2

Tu autem loquere quae decet sanam doctrinamsenes ut sobrii sint pudici prudentes sani fide dilectione patientiaanus similiter in habitu sancto non criminatrices non vino multo servientes bene docentesut prudentiam doceant adulescentulas ut viros suos ament filios diligantprudentes castas domus curam habentes benignas subditas suis viris ut non blasphemetur verbum Deiiuvenes similiter hortare ut sobrii sintin omnibus te ipsum praebe exemplum bonorum operum in doctrina integritatem gravitatemverbum sanum inreprehensibilem ut is qui ex adverso est vereatur nihil habens malum dicere de nobisservos dominis suis subditos esse in omnibus placentes non contradicentesnon fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes ut doctrinam salutaris nostri Dei ornent in omnibusapparuit enim gratia Dei salutaris omnibus hominibuserudiens nos ut abnegantes impietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculoexpectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et salvatoris nostri Iesu Christiqui dedit semet ipsum pro nobis ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum acceptabilem sectatorem bonorum operumhaec loquere et exhortare et argue cum omni imperio nemo te contemnat.

tdjs.dev