Sapientia humiliati exaltabit caput illius et in medio magnatorum consedere illum faciet. Non laudes virum in specie sua neque spernas hominem in visu suo. Brevis in volatilibus est apis et initium dulcoris habet fructus illius. In vestitu ne glorieris umquam nec in die honoris tui extollaris quoniam mirabilia opera Altissimi solius et gloriosa et absconsa et invisa opera illius. Multi tyranni sederunt in throno et insuspicabilis portavit diadema. Multi potentes pressi sunt valide et gloriosi traditi sunt in manus alterorum. Priusquam interroges ne vituperes quemquam et cum interrogaveris corripe iuste. Priusquam audias ne respondeas verbum et in medio sermonum ne adicias loqui. De re ea quae te non molestat ne certeris et in iudicio peccantium ne consistas. Fili ne in multis sint actus tui et si dives fueris non eris inmunis a delicto si enim secutus fueris non adprehendes et non effugies si praecucurreris. Est laborans et festinans et dolens impius et tanto magis non abundat. Est homo marcidus egens recuperatione plus deficiens virtute et abundans paupertate. Et oculus Dei respexit illum in bono et erexit illum ab humilitate ipsius et exaltavit caput eius et mirati sunt in illo multi et honoraverunt Deum. Bona et mala vita et mors et paupertas et honestas a Deo sunt. Datio Dei permanet iustis et profectus illius successus habebunt in aeternum. Est qui locupletatur parce agendo et haec pars mercedis illius. In eo quod dicit inveni requiem mihi et nunc manducabo de bonis meis solus. Et nescit quod tempus praetereat et relinquet omnia aliis. Sta in testamento tuo et in illo conloquere et in opere mandatorum tuorum veteresce. Ne manseris in operibus peccatorum fide autem in Deo et mane in loco tuo. Facile est enim in oculis Dei de subito honestari pauperem. Benedictio Dei in mercedem iusti festinat et in honore veloci processus illius fructificat. Ne dicas quid est mihi opus et quae erunt mihi ex hoc bona. Ne dicas sufficiens sum et quid ex hoc pessimabor. In die bonorum ne inmemor sis malorum et in die malorum ne inmemor sis bonorum. Quoniam facile coram Deo in die obitus retribuere unicuique secundum vias suas. Malitia horae oblivionem facit luxuriae magnae et in fine hominis denudatio operum illius. Ante mortem ne laudes hominem quemquam quoniam in filiis suis agnoscitur vir. Non omnem hominem inducas in domum tuam multae enim insidiae sunt dolosi. Sicut enim eructant praecordia fetantium sicut perdix inducitur in caveam et ut caprea in laqueum sic et cor superborum et sicut prospectator videns casum proximi sui. Bona enim in mala convertens insidiatur et in electis inponet maculam. Ab scintilla una augetur ignis et ab uno doloso augetur sanguis homo vero peccator sanguini insidiatur. Adtende te a pestifero fabricat enim mala ne forte inducat super te subsannationem in perpetuum. Admitte ad te alienigenam et subvertet te in turbore et abalienabit te a tuis propriis.