Sirach: 10

Iudex sapiens vindicabit populum suum et principatus sensati stabilis erit. Secundum iudicem populi sic et ministri eius et qualis rector est civitatis tales et inhabitantes. Rex insipiens perdet populum suum et civitates inhabitabuntur per sensum prudentium. In manu Dei potestas terrae et exclamabilis omnis iniquitas gentium et utilem rectorem in tempus suscitabit super illam. In manu Dei potestas hominis et super faciem scribae inponet honorem suum. Omnis iniuriae proximi ne memineris et nihil agas in operibus iniuriae. Odibilis coram Deo et hominibus superbia et execrabilis omnis iniquitas gentium. Regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias et iniurias et contumelias et diversos dolos. Avaro autem nihil est scelestius quid superbit terra et cinis. Nihil est iniquius quam amare pecuniam hic enim et animam suam venalem habet quoniam in vita sua proiecit intima sua. Omnis potentatus brevis via. Brevem languorem praecidit medicus sic et rex hodie est et cras morietur. Cum enim moritur homo hereditabit serpentes et bestias et vermes. Initium superbiae hominis apostatare a Deo. Quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor eius quoniam initium peccati omnis superbia qui tenuerit illam adimplebitur maledictis et subvertet eos in finem. Propterea exhonoravit Dominus conventus malorum et destruxit eos usque in finem. Sedes ducum superborum destruxit Deus et sedere fecit mites pro illis. Radices gentium superbarum arefecit Deus et plantavit humiles ex ipsis gentibus. Terras gentium evertit Dominus et perdidit eas usque ad fundamentum. Arefecit ex ipsis et disperdidit illos et cessare fecit memoriam eorum a terra. Perdidit Deus memoriam superborum et reliquit memoriam humilium sensu. Non est creata hominibus superbia neque iracundia nationi mulierum. Semen hominum honorabitur hoc quod timet Dominum semen autem hoc exhonorabitur hominum quod praeterit mandata Domini. In medio fratrum rector illorum in honore et qui timent Deum erunt in oculis illius. Gloria divitum honoratorum et pauperum timor Dei est. Non despicere hominem iustum pauperem et non magnificare virum peccatorem divitem. Magnus est iudex et potens est in honore et non est maior illo qui timet Deum. Servo sensato liberi servient et vir prudens disciplinatus non murmurabit correptus et inscius non honorabitur. Noli te extollere in faciendo opere tuo et noli cunctari in tempore angustiae. Melior est qui operatur et abundat in omnibus quam qui gloriatur et eget panem. Fili in mansuetudine serva animam tuam et da illi honorem secundum meritum suum. Peccantem in animam suam quis iustificabit et quis honorificabit exhonorantem animam suam. Pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum et est homo qui honorificatur propter substantiam suam. Qui gloriatur in paupertate quanto magis in substantia et qui gloriatur in substantia paupertatem vereatur.

tdjs.dev