Sirach: 21

Fili peccasti non adicias iterum sed et de pristinis deprecare ut tibi remittatur. Quasi a facie colubri fuge peccata et si accesseris ad illa suscipient te. Dentes leonis dentes eius interficientes animas hominum. Quasi romphea bis acuta omnis iniquitas plagae illius non est sanitas. Cataplectatio et iniuriae adnullabunt substantiam sic substantia superbiae eradicabitur. Deprecatio pauperis ex ore usque ad aures eius veniet et iudicium festinato adveniet illi. Qui odit correptionem vestigium est peccatoris et qui timet Deum convertet ad cor suum. Notus a longe potens lingua audaci et sensatus scit labi se ab ipso. Qui aedificat domum inpendiis alienis quasi qui colligat lapides suos in hieme. Stuppa collecta synagoga peccantium et consummatio illorum flamma ignis. Via peccantium conplanata lapidibus et in fine illorum inferi et tenebrae et poena. Qui custodit iustitiam continebit sensum eius. Consummatio timoris Dei sapientia et sensus. Non erudietur qui non est sapiens in bono. Est autem insipientia quae abundat in malo et non est sensus ubi abundat amaritudo. Scientia sapientis tamquam inundatio abundabit et consilium illius sicut fons vitae permanet. Cor fatui quasi vas confractum et omnem sapientiam non tenebit. Verbum sapiens quodcumque audierit scius laudabit et ad se adiciet audivit luxuriosus et displicebit illi et proiciet illud post dorsum suum. Narratio fatui quasi sarcina in via nam in labiis sensati invenietur gratia. Os prudentis quaeritur in ecclesia et verba illius cogitabunt in cordibus suis. Tamquam domus exterminata sic fatuo sapientia et scientia insensati inenarrabilia verba. Conpedes in pedibus stulto doctrina et quasi vincula manuum supra manum dexteram. Fatuus in risu inaltat vocem suam vir autem sapiens vix tacite ridebit. Ornamentum aureum prudenti doctrina et quasi brachiale in brachio dextro. Pes fatui facilis in domum proximi et homo peritus confundetur a persona potentis. Stultus a fenestra respiciet in domum vir autem eruditus foris stabit. Stultitia hominis audire per ostium et prudens gravabitur contumelia. Labia inprudentium stulta narrabunt verba autem prudentium statera ponderabuntur. Et in ore fatuorum cor illorum et in corde sapientium os illorum. Dum maledicit impius diabolum maledicit ipse animam suam. Susurrio coinquinabit animam suam et in omnibus odietur et qui manserit odiosus erit tacitus et sensatus honorabitur.

tdjs.dev