In lapide luteo lapidatus est piger et omnes loquentur super aspernationem illius. De stercore boum lapidatus est piger et omnis qui tetigerit eum excutiet manus. Confusio patris est de filio indisciplinato in filia autem in deminoratione fiet. Filia prudens hereditas viro suo nam quae confundit in contumeliam fit genitoris. Patrem et virum confundit audax et ab impiis non minorabitur ab utrisque autem inhonorabitur. Musica in luctu inportuna narratio flagella et doctrina in omni tempore sapientia. Qui docet fatuum quasi qui conglutinet testam. Qui narrat verbum non adtendenti quasi qui excitat dormientem de gravi somno. Qui enumerat stulto et in fine dicit quis est hic. Super mortuum plora defecit enim lux eius et super fatuum plora defecit enim sensus. Modicum plora supra mortuum quoniam requievit. Nequissimi enim nequissima vita super mortem fatui. Luctus mortui septem dies fatui autem et impii omnes dies vitae illorum. Cum stulto non multum loquaris et cum insensato ne abieris. Serva te ab illo ut non molestiam habeas et non coinquinaberis in inpactu illius. Deflecte ab illo et invenies requiem et non acediaberis in stultitiam illius. Super plumbum gravabitur et quod illi aliud nomen quam fatuus. Harenam et salem et massam ferri facilius est portare quam hominem inprudentem et fatuum et impium. Loramentum ligneum conligatum fundamento aedificii non dissolvetur sic et cor confirmatum in cogitatione consilii. Cogitatus sensati in omni tempore vel metu non pravabitur. Sicut pali in excelsis et cementa in inpensa posita contra faciem venti non permanebunt. Sic et cor timidum in cogitatione stulti contra impetum timoris non resistit. Sic et cor trepidum in cogitatione fatui omni tempore non metuebit sic et qui in praeceptis Dei permanet semper. Pungens oculum deducens lacrimas et qui pungit cor proferet sensum. Mittens lapidem in volatilia deiciet illa sic et qui conviciatur amico dissolvit amicitiam. Ad amicum et si produxeris gladium non desperes est enim regressus ad amicum. Si aperuerit os triste non timeas est enim concordatio excepto convicio et inproperio et superbia et mysterii revelatione et plaga dolosa in his omnibus effugiet amicus. Fidem posside cum proximo in paupertate illius ut et in bonis illius laeteris. In tempore tribulationis illius permane illi fidelis ut et in hereditate illius coheres sis. Ante ignem camini vapor et fumus ignis inaltatur sic et ante sanguinem maledicta et contumeliae et minae. Amicum salutare non confundaris et a facie illius non me abscondam et si mala mihi evenerint per illum sustineo. Omnis qui audiet cavebit se ab eo. Quis dabit ori meo custodiam et supra labia mea signaculum certum uti ne cadam ab ipsis et lingua mea perdat me.