Sirach: 25

In tribus placitum est spiritui meo quae sunt probata coram Deo et hominibus. Concordia fratrum et amor proximorum et vir et mulier sibi consentientes. Tres species odivit anima mea et adgravor valde animae illorum. Pauperem superbum et divitem mendacem et senem fatuum et insensatum. In iuventute tua non congregasti et quomodo invenies eam in senectute tua. Quam speciosum canitiae iudicium et presbyteris cognoscere consilium. Quam speciosa veteranis sapientia et gloriosis intellectus et consilium. Corona senum multa peritia et gloria illorum timor Dei. Novem insuspicabilia cordis magnificavi et decimum dicam in lingua hominibus. Homo qui iucundatur in filiis vivens et videns subversionem inimicorum. Beatus qui inhabitat cum muliere sensata et qui in lingua sua non est lapsus et qui non servivit indignis se. Beatus qui invenit amicum verum et qui enarrat iustitiam auri audienti. Quam magnus qui invenit sapientiam et scientiam sed non est super timentem Deum. Timor Dei super omnia superposuit. Beatus cui donatum est habere timorem Dei qui tenet illum cui adsimilabitur. Timor Dei initium dilectionis eius fidei autem initium adglutinandum est ei. Omnis plaga tristitia cordis est et omnis malitia nequitia mulieris est. Et omnem plagam et non plagam videbit cordis. Et omnem nequitiam et non nequitiam mulieris. Et omnem obductum et non obductum odientium. Et omnem vindictam et non vindictam inimicorum. Non est caput nequius super caput colubri. Et non est ira super iram inimici commorari leoni et draconi placebit quam habitare cum muliere nequa. Nequitia mulieris inmutat faciem eius et obcaecabit vultum suum tamquam ursus et quasi saccum ostendit in medio proximorum eius. Et audiens suspirabit modicum. Brevis malitia super malitiam mulieris sors peccatorum cadat super illam. Ascensus harenosus in pedibus veterani sic mulier linguata homini quieto. Ne respicias in mulieris speciem et non concupiscas mulierem in specie. Mulieris ira et inreverentia et confusio magna. Mulier si primatum habeat contraria est viro suo. Cor humile et facies tristis et plaga mortis mulier nequa. Manus debiles et genua dissoluta mulier quae non beatificat virum suum. A muliere initium factum est peccati et per illam omnes morimur. Non des aquae tuae exitum nec modicum nec mulieri nequa veniam prodeundi. Si non ambulaverit ad manum tuam et confundet te in conspectu inimicorum. A carnibus tuis abscide illam ne semper te abutatur.

tdjs.dev