Sirach: 26

Mulieris bonae beatus vir numerus enim annorum illorum duplex. Mulier fortis oblectat virum suum et annos vitae illius in pace implebit. Pars bona mulier bona in parte bona timentium Deum dabitur viro pro factis bonis. Divitis autem et pauperis cor bonum in omni tempore vultus illorum hilaris. A tribus timuit cor meum et in quarto facies mea metuit. Delatura civitatis et collectio populi. Et calumniam mendacem super mortem omnia gravia. Dolor cordis et luctus mulier zelotypa. In muliere infideli flagellum linguae omnibus communicans. Sicut boum iugum quod movetur ita et mulierem nequam qui tenet illam quasi qui adprehendat scorpionem. Mulier ebriosa ira magna et contumelia et turpitudo illius non contegetur. Fornicatio mulieris in extollentia oculorum et in palpebris illius agnoscetur. In filia non avertente se firma custodiam ne inventa occasione utatur se. Ab omni inreverentia oculis cave et ne mireris si te neglexerit. Sicut viator sitiens ad fontem os aperiet et ab omni aqua proxima bibet et contra omnem palum sedebit et contra omnem sagittam aperiet faretram donec deficiat. Gratia mulieris sedulae delectabit virum suum et ossa illius inpinguabit. Disciplina illius datus Dei. Mulier sensata et tacita non est inmutatio eruditae animae. Gratia super gratiam mulier sancta et pudorata. Omnis autem ponderatio non est digna continentis animae. Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei sic mulieris bonae species in ornamentum domus eius. Lucerna splendens super candelabrum sanctum et species faciei super aetatem stabilem. Columnae aureae super bases argenteas et pedes firmi super plantas stabilis mulieris. Fundamenta aeterna super petram solidam et mandata Dei in corde mulieris sanctae. In duobus contristatum est cor meum et in tertio iracundia mihi advenit. Vir bellator deficiens per inopiam et vir sensatus contemptus. Et qui transgreditur a iustitia ad peccatum Deus paravit eum ad rompheam. Duae species difficiles et periculosae mihi apparuerunt difficile exuitur negotians a neglegentia et non iustificabitur caupo a peccatis labiae.

tdjs.dev