Sirach: 27

Propter inopiam multi deliquerunt et qui quaerit locupletari avertit oculum suum. Si in medio conpaginis lapidum palus figitur sic et inter medium venditionis et emptionis angustabitur peccatis. Conteretur delictum. Si non in timore Domini tenueris instanter cito subvertetur domus tua. Si in pertusura cribri remanebit stercus sic aporia hominis in cogitatu illius. Vasa figuli probat fornax et homines iustos temptatio tribulationis. Sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius sic verbum excogitatum hominis cordis. Ante sermonem non conlaudes virum haec enim temptatio est hominum. Si sequaris iustitiam adprehendes illam et indues quasi poderem honoris et inhabitabis cum ea et proteget te in sempiternum et in die agnitionis invenies firmamentum. Volatilia ad sibi similia conveniunt et veritas ad eos qui operantur illam revertetur. Leo venationi insidiatur semper sic peccata operantibus iniquitates. Homo sanctus in sapientia manet sicut sol nam stultus sicut luna inmutatur. In medio insensatorum serva verbum tempori in medio autem cogitantium adsiduus esto. Narratio peccantium odiosa et risus illorum delictis peccati. Loquella multum iurans horripilationem capiti statuet et inreverentia ipsius obturatio aurium. Effusio sanguinis in rixa superborum et maledictio illorum auditus gravis. Qui denudat arcana amici perdet fidem et non inveniet amicum ad animum suum. Dilige proximum et coniungere fide cum illo. Quod si denudaveris absconsa illius non persequeris post eum. Sicut enim homo qui perdit amicum suum sic qui perdit amicitiam proximi sui. Et sicut qui dimittit avem de manu sua sic reliquisti proximum tuum et non eum capies. Non illum sequaris quoniam longe abest effugit enim quasi caprea de laqueo quoniam vulnerata est. Conligare et maledicti est concordatio. Denudare autem amici mysteria desperatio est. Annuens oculo fabricat iniqua et nemo eum abiciet. In conspectu oculorum tuorum condulcabit os tuum et super sermones tuos admirabitur novissime autem pervertet os suum et in verbis tuis dabit scandalum. Multa audivi et non coaequavi ei et Dominus odiet illum. Qui in altum mittit lapidem super caput eius cadet et plaga dolosi dividet vulnera. Et qui foveam fodit in illam decidet et qui statuit lapidem proximo offendet in eo et qui laqueum alio peribit in illo. Facienti nequissimum super ipsum devolvetur et non agnoscet unde adveniat illi. Inlusio et inproperium superborum et vindicta sicut leo insidiabitur illi. Laqueo peribunt qui oblectantur casu iustorum dolor autem consumet illos antequam moriantur. Ira et furor utraque execrabilia et vir peccator continens erit illorum.

tdjs.dev