Vigilia honestatis tabefacit carnes et cogitatus illius auferet somnum. Cogitatus praesentiae avertit sensum et infirmitas gravis sobriam facit animam. Laboravit dives in congregatione substantiae et in requie sua replebitur bonorum suorum. Laboravit pauper in diminutione victus et in fine inops fit. Qui aurum diligit non iustificabitur et qui insequitur consumptionem replebitur ex ea. Multi dati sunt in auri casus et facta est in facie ipsius perditio illorum. Lignum offensionis est aurum sacrificantium vae illis qui sectantur illud et omnis inprudens deperiet in illo. Beatus dives qui inventus est sine macula et qui post aurum non abiit nec speravit in pecunia et thesauris. Quis est hic et laudabimus eum fecit enim mirabilia in vita sua. Quis probatus est in illo et perfectus est et erit illi in gloria aeterna qui potuit transgredi et non est transgressus et facere mala et non fecit. Ideo stabilita sunt bona illius in Deo et elemosynas illius enarrabit ecclesia sanctorum. De continentia supra mensam magnam sedisti non aperias super illam faucem tuam prior. Non dicas simulata sunt quae super illa sunt. Memento quoniam malum oculus nequa. Nequius oculo quid creatum est ideo ab omni facie sua lacrimabitur cum viderit. Ne extendas manum tuam prior et invidia contaminatus obrubescas. Nec conprimaris in convivio. Intellege proximi tui ex te ipso. Utere quasi homo frugi quae tibi adponuntur et non cum manducas multum odio habearis. Cessa prior causa disciplinae et noli nimius esse ne forte offendas. Et si in medio multorum sedisti prior illis non extendas manum tuam nec prior poscas bibere. Quam sufficiens est homini erudito vinum exiguum et in dormiendo non laborabis ab illo et non senties dolorem. Vigilia et cholera et tortura viro infrunito. Somnus sanitatis in homine parco dormiet usque in mane et anima illius cum ipso delectabitur. Et si coactus fueris in edendo multum surge e medio et vome et refrigerabit te et non adduces corpori tuo infirmitates. Audi me fili et ne spernas me et in novissimo invenies mea verba. In omnibus operibus tuis esto velox et omnis infirmitas non occurret tibi. Splendidum in panibus benedicent labia multorum et testimonium veritatis illius fidele. In nequissimo pane murmurabit civitas et testimonium nequitiae illius verum est. Diligentes in vino noli provocare multos enim exterminavit vinum. Ignis probat ferrum durum sic vinum corda superborum arguet in ebrietate potatum. Aequavit in vita vinum hominibus si bibas illud moderate eris sobrius. Quae est vita quae minuitur vino. Quid defraudat vitam mors. Vinum in iucunditate creatum est non in ebrietate ab initio. Exultatio animae et cordis vinum moderate potatum. Sanitas est et corpori et animae. Vinum multum potatum inritationem et iram et ruinas multas facit. Amaritudo animae vinum multum potatum. Ebrietatis animositas inprudentis offensio minorans virtutem et faciens vulnera. In convivio vini non arguas proximum et non despicias eum in iucunditate illius. Verba inproperii non dicas illi et non premas illum in repetendo.