Rectorem te posuerunt noli extolli esto in illis quasi unus ex ipsis. Curam illorum habe et sic conside et omni cura tua explicita recumbe. Ut laeteris propter illos et ornamentum gratiae accipias coronam et dignationem consequaris conrogationis. Loquere maior natu decet enim te. Primum verbum diligenti scientiam et non inpedias musica. Ubi auditus est non effundas sermonem et inportune noli extolli in sapientia tua. Gemmula carbunculi in ornamento auri et conparatio musicorum in convivio vini. Sicut in fabricatione auri signum est zmaragdi sic numerus musicorum in iucundo et moderato vino. Audi tacens et pro reverentia accedet tibi bona gratia. Adulescens loquere in tua causa vix. Si bis interrogatus fueris habeat caput responsum tuum. In multis esto quasi inscius et audi tacens simul et quaerens. In medio magnatorum non praesumas et ubi sunt senes non multum loquaris. Ante grandinem praeibit coruscatio et pro reverentia accedet tibi bona gratia. Et hora surgendi non te trices praecurre autem prior in domum tuam et illic avocare et illic lude. Et age conceptiones tuas et non in delictis et verbo superbo. Et super his omnibus benedicito Dominum qui fecit te et inebriantem te ab omnibus bonis suis. Qui timet Deum excipiet doctrinam eius et qui vigilaverint ad illum invenient benedictionem. Qui quaerit legem replebitur ab ea et qui insidiose agit scandalizabitur in ea. Qui timent Dominum invenient iudicium iustum et iustitias quasi lucem accendent. Peccator homo devitabit correptionem et secundum voluntatem suam inveniet conparationem. Vir consilii non disperiet intellegentia alienus et superbus non pertimescit timorem. Etiam postquam fecit cum eo sine consilio et suis insectationibus arguetur. Fili sine consilio nihil facias et post factum non paeniteberis. In via ruinae non eas et non offendes in lapides ne credas te viae laboriosae ne ponas animae tuae scandalum. Et a filiis tuis cave et a domesticis tuis adtende. In omni opere crede ex fide animae tuae haec est enim conservatio mandatorum. Qui credit Deo adtendit mandatis et qui confident in illo non minorabuntur.