Non zeles mulierem sinus tui ne ostendas super te malitiam doctrinae nequam. Non des mulieri potestatem animae tuae ne ingrediatur in virtute tua et confundaris. Ne respicias mulierem multivolam ne forte incidas in laqueos illius. Cum psaltrice ne adsiduus sis nec audias illam ne forte pereas in efficacia illius. Virginem ne conspicias ne forte scandalizeris in decore illius. Non des fornicariis animam tuam in nullo ne perdas te et hereditatem tuam. Noli conspicere in vicis civitatis nec oberraveris in plateis illius. Averte faciem tuam a muliere compta et non circumspicias speciem alienam. Propter speciem mulieris multi perierunt et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit. Omnis mulier quae est fornicaria quasi stercus in via conculcatur. Speciem mulieris alienae multi admirati reprobi facti sunt conloquium enim illius quasi ignis exardescit. Cum aliena muliere non accumbas super cubitum cum aliena muliere ne sedeas omnino nec accumbas cum ea super cubitum. Et non alterceris cum ea in vino ne forte declinet cor tuum in illa et sanguine tuo labaris in perditionem. Ne derelinquas amicum antiquum novus enim non erit similis illi. Vinum novum amicus novus veterescat et cum suavitate bibes illud. Non zeles gloriam et opes peccatoris non enim scis quae futura sit illius subversio. Non placeat tibi iniuria iniustorum sciens quoniam usque ad inferos non placebit impius. Longe abesto ab homine potestatem habente occidendi et non suspicaberis timorem mortis. Et si accesseris ad illum noli aliquid committere ne forte auferat vitam tuam. Communionem mortis scito quoniam in medium laqueorum ingredieris et super dolentium arma ambulabis. Secundum virtutem tuam cave te a proximo et cum sapientibus et prudentibus tracta. Viri iusti sint tibi convivae et in timore Dei sit gloriatio tibi. Et in sensu sit tibi cogitatus et omnis narratio tua in praeceptis Altissimi. In manus artificum opera laudabitur et princeps populi in sapientia sermonis sui in sensu vero seniorum verbum. Terribilis est in civitate sua homo linguosus et temerarius in verbo suo odibilis erit.